Exode 28
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Exode 28:31-39

31Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,

32in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.

33Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis,

34ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum : rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.

35Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.

36Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino.

37Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,

38imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus.

39Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.

Lire Exode 28 en entier

Commentaires sur Exode 28

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project