Exode 27
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Exode 27:9-17

9Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.

10Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.

11Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.

12In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.

13In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.

14In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :

15et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.

16In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.

17Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.

Lire Exode 27 en entier

Commentaires sur Exode 27

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project