Vulgate clémentine (latin)
Exode 27:10-15
10Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.
11Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.
12In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.
13In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.
14In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :
15et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.
Commentaires sur Exode 27
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires