Vulgate clémentine (latin)
Exode 24:1-9
1Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul.
2Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt : nec populus ascendet cum eo.
3Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia : responditque omnis populus una voce : Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus.
4Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël.
5Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.
6Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras : partem autem residuam fudit super altare.
7Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo : qui dixerunt : Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.
8Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait : Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.
9Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël :
Commentaires sur Exode 24
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires