Vulgate clémentine (latin)
Exode 20:11-21
11Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.
12Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
13Non occides.
14Non mœchaberis.
15Non furtum facies.
16Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
17Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.
18Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,
19dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.
20Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.
21Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.
Commentaires sur Exode 20
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires