Vulgate clémentine (latin)
Exode 12:40-51
40Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.
41Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti.
42Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Ægypti : hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis.
43Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo.
44Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.
45Advena et mercenarius non edent ex eo.
46In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.
47Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud.
48Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terræ : si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.
49Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.
50Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
51Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.
Commentaires sur Exode 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires