Vulgate clémentine (latin)
Éphésiens 6:1-13
1Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est.
2Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione :
3ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.
4Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
5Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo :
6non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,
7cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus :
8scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.
9Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas : scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis : et personarum acceptio non est apud eum.
10De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
11Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli :
12quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.
13Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.
Commentaires sur Éphésiens 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires