Vulgate clémentine (latin)
Éphésiens 4:26-32
26Irascimini, et nolite peccare : sol non occidat super iracundiam vestram.
27Nolite locum dare diabolo :
28qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
29Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.
30Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei : in quo signati estis in diem redemptionis.
31Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
32Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.
Commentaires sur Éphésiens 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires