Vulgate clémentine (latin)
Ecclésiaste 9:13-18
13Hanc quoque sub sole vidi sapientiam, et probavi maximam :
14civitas parva, et pauci in ea viri ; venit contra eam rex magnus, et vallavit eam, exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio.
15Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam ; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.
16Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita ?
17Verba sapientium audiuntur in silentio, plus quam clamor principis inter stultos.
18Melior est sapientia quam arma bellica ; et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.
Commentaires sur Ecclésiaste 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires