Vulgate clémentine (latin)
Deutéronome 27:2-6
2Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lævigabis eos,
3ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso : ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis.
4Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce :
5et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,
6et de saxis informibus et impolitis : et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,
Commentaires sur Deutéronome 27
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires