Vulgate clémentine (latin)
Deutéronome 18:15-19
15Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies,
16ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti : Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar.
17Et ait Dominus mihi : Bene omnia sunt locuti.
18Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui : et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi.
19Qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam.
Commentaires sur Deutéronome 18
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires