Vulgate clémentine (latin)
Deutéronome 1:19-25
19Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhæi, sicut præceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne,
20dixi vobis : Venistis ad montem Amorrhæi, quem Dominus Deus noster daturus est nobis :
21vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi : ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis : noli timere, nec quidquam paveas.
22Et accessistis ad me omnes, atque dixistis : Mittamus viros qui considerent terram : et renuntient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates.
23Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, singulos de tribubus suis.
24Qui cum perrexissent, et ascendissent in montana, venerunt usque ad Vallem botri : et considerata terra,
25sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt : Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.
Commentaires sur Deutéronome 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires