Vulgate clémentine (latin)
Daniel 10:16-21
16Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea : et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me : Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium.
17Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo ? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.
18Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,
19et dixit : Noli timere, vir desideriorum : pax tibi : confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi : Loquere, domine mi, quia confortasti me.
20Et ait : Numquid scis quare venerim ad te ? et nunc revertar ut prælier adversum principem Persarum. Cum ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens.
21Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis : et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester.
Commentaires sur Daniel 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires