Vulgate clémentine (latin)
Daniel 10:1-9
1Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna : intellexitque sermonem : intelligentia enim est opus in visione.
2In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus :
3panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies.
4Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris.
5Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo :
6et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens : et brachia ejus, et quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis : et vox sermonum ejus ut vox multitudinis.
7Vidi autem ego Daniel solus visionem : porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum.
8Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc : et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.
9Et audivi vocem sermonum ejus : et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ.
Commentaires sur Daniel 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires