Vulgate clémentine (latin)
Colossiens 3:1-7
1Igitur, si consurrexistis cum Christo : quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens :
2quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.
3Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.
4Cum Christus apparuerit, vita vestra : tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
5Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus :
6propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis :
7in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.
Commentaires sur Colossiens 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires