Vulgate clémentine (latin)
Amos 5:11-20
11Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis ; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum.
12Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra : hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.
13Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.
14Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.
15Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium : si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.
16Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator : In omnibus plateis planctus ; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur : Væ, væ ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere.
17Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.
18Væ desiderantibus diem Domini ! ad quid eam vobis ? Dies Domini ista, tenebræ, et non lux.
19Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus ; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.
20Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux ; et caligo, et non splendor in ea ?
Commentaires sur Amos 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires