Vulgate clémentine (latin)
Actes 6:3-13
3Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus.
4Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus.
5Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum.
6Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum : et orantes imposuerunt eis manus.
7Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde : multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.
8Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo.
9Surrexerunt autem quidam de synagoga quæ appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano :
10et non poterant resistere sapientiæ, et Spiritui qui loquebatur.
11Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiæ in Moysen et in Deum.
12Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas : et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium,
13et statuerunt falsos testes, qui dicerent : Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem :
Commentaires sur Actes 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires