Actes 5
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Actes 5:17-26

17Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quæ est hæresis sadducæorum), repleti sunt zelo :

18et injecerunt manus in Apostolos, et posuerunt eos in custodia publica.

19Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit :

20Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitæ hujus.

21Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israël : et miserunt ad carcerem ut adducerentur.

22Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nuntiaverunt,

23dicentes : Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas : aperientes autem neminem intus invenimus.

24Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret.

25Adveniens autem quidam, nuntiavit eis : Quia ecce viri quos posuistis in carcerem, sunt in templo, stantes et docentes populum.

26Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi : timebant enim populum ne lapidarentur.

Lire Actes 5 en entier

Commentaires sur Actes 5

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project