Vulgate clémentine (latin)
Actes 27:1-13
1Ut autem judicatum est navigare eum in Italiam, et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Julio cohortis Augustæ,
2ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiæ loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi.
3Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Julius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere.
4Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cyprum, propterea quod essent venti contrarii.
5Et pelagus Ciliciæ et Pamphyliæ navigantes, venimus Lystram, quæ est Lyciæ :
6et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam.
7Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretæ juxta Salmonem :
8et vix juxta navigantes, venimus in locum quemdam qui vocatur Boniportus, cui juxta erat civitas Thalassa.
9Multo autem tempore peracto, et cum jam non esset tuta navigatio eo quod et jejunium jam præteriisset, consolabatur eos Paulus,
10dicens eis : Viri, video quoniam cum injuria et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio.
11Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat, quam his quæ a Paulo dicebantur.
12Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phœnicen hiemare, portum Cretæ respicientem ad Africum et ad Corum.
13Aspirante autem austro, æstimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam.
Commentaires sur Actes 27
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires