Actes 23
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Actes 23:1-7

1Intendens autem in concilium Paulus, ait : Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.

2Princeps autem sacerdotum Ananias præcepit astantibus sibi percutere os ejus.

3Tunc Paulus dixit ad eum : Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti ?

4Et qui astabant dixerunt : Summum sacerdotem Dei maledicis.

5Dixit autem Paulus : Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim : Principem populi tui non maledices.

6Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæorum, et altera pharisæorum, exclamavit in concilio : Viri fratres, ego pharisæus sum, filius pharisæorum : de spe et resurrectione mortuorum ego judicor.

7Et cum hæc dixisset, facta est dissensio inter pharisæos et sadducæos, et soluta est multitudo.

Lire Actes 23 en entier

Commentaires sur Actes 23

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project