Vulgate clémentine (latin)
Actes 16:6-13
6Transeuntes autem Phrygiam et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia.
7Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam : et non permisit eos Spiritus Jesu.
8Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem :
9et visio per noctem Paulo ostensa est : vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens : Transiens in Macedoniam, adjuva nos.
10Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.
11Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim :
12et inde Philippos, quæ est prima partis Macedoniæ civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes.
13Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse : et sedentes loquebamur mulieribus quæ convenerant.
Commentaires sur Actes 16
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires