Vulgate clémentine (latin)
2 Timothée 2:16-21
16Profana autem et vaniloquia devita : multum enim proficiunt ad impietatem :
17et sermo eorum ut cancer serpit : ex quibus est Hymenæus et Philetus,
18qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.
19Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.
20In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia : et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam.
21Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.
Commentaires sur 2 Timothée 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires