Vulgate clémentine (latin)
2 Thessaloniciens 3:1-5
1De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos :
2et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus : non enim omnium est fides.
3Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.
4Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis.
5Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.
Commentaires sur 2 Thessaloniciens 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires