Vulgate clémentine (latin)
2 Samuel 3:31-39
31Dixit autem David ad Joab, et ad omnem populum qui erat cum eo : Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exequias Abner. Porro rex David sequebatur feretrum.
32Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam, et flevit super tumulum Abner : flevit autem et omnis populus.
33Plangensque rex, et lugens Abner, ait : Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus est Abner.
34Manus tuæ ligatæ non sunt, et pedes tui non sunt compedibus aggravati : sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, sic corruisti. Congeminansque omnis populus flevit super eum.
35Cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David, clara adhuc die juravit David, dicens : Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam.
36Omnisque populus audivit, et placuerunt eis cuncta quæ fecit rex in conspectu totius populi.
37Et cognovit omne vulgus et universus Israël in die illa, quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner.
38Dixit quoque rex ad servos suos : Num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israël ?
39Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex : porro viri isti filii Sarviæ duri sunt mihi : retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam.
Commentaires sur 2 Samuel 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires