Vulgate clémentine (latin)
2 Samuel 23:2-5
2Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam.
3Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël : Dominator hominum, justus dominator in timore Dei,
4sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat : et sicut pluviis germinat herba de terra.
5Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum æternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas, nec est quidquam ex ea quod non germinet.
Commentaires sur 2 Samuel 23
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires