2 Samuel 15
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Samuel 15:13-37

13Venit igitur nuntius ad David, dicens : Toto corde universus Israël sequitur Absalom.

14Et ait David servis suis qui erant cum eo in Jerusalem : Surgite, fugiamus : neque enim erit nobis effugium a facie Absalom : festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii.

15Dixeruntque servi regis ad eum : Omnia quæcumque præceperit dominus noster rex, libenter exequemur servi tui.

16Egressus est ergo rex et universa domus ejus pedibus suis : et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum.

17Egressusque rex et omnis Israël pedibus suis, stetit procul a domo :

18et universi servi ejus ambulabant juxta eum, et legiones Cerethi, et Phelethi, et omnes Gethæi, pugnatores validi, sexcenti viri qui secuti eum fuerant de Geth pedites, præcedebant regem.

19Dixit autem rex ad Ethai Gethæum : Cur venis nobiscum ? revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo.

20Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi ? ego autem vadam quo iturus sum : revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem.

21Et respondit Ethai regi dicens : Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex, quoniam in quocumque loco fueris, domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus.

22Et ait David Ethai : Veni, et transi. Et transivit Ethai Gethæus, et omnes viri qui cum eo erant, et reliqua multitudo.

23Omnesque flebant voce magna, et universus populus transibat : rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam quæ respicit ad desertum.

24Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levitæ cum eo, portantes arcam fœderis Dei : et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de civitate.

25Et dixit rex ad Sadoc : Reporta arcam Dei in urbem : si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum.

26Si autem dixerit mihi : Non places : præsto sum : faciat quod bonum est coram se.

27Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem : O videns, revertere in civitatem in pace : et Achimaas filius tuus, et Jonathas filius Abiathar, duo filii vestri, sint vobiscum.

28Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi.

29Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem, et manserunt ibi.

30Porro David ascendebat clivum Olivarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens, et operto capite : sed et omnis populus qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans.

31Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in conjuratione cum Absalom : dixitque David : Infatua, quæso, Domine, consilium Achitophel.

32Cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite.

33Et dixit ei David : Si veneris mecum, eris mihi oneri :

34si autem in civitatem revertaris, et dixeris Absalom : Servus tuus sum, rex : sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus : dissipabis consilium Achitophel.

35Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes : et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus.

36Sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas filius Sadoc, et Jonathas filius Abiathar : et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis.

37Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Jerusalem.

Lire 2 Samuel 15 en entier

Commentaires sur 2 Samuel 15

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project