2 Samuel 1
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Samuel 1:2-11

2In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput : et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit.

3Dixitque ad eum David : Unde venis ? Qui ait ad eum : De castris Israël fugi.

4Et dixit ad eum David : Quod est verbum quod factum est ? indica mihi. Qui ait : Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt : sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt.

5Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei : Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus ?

6Et ait adolescens qui nuntiabat ei : Casu veni in montem Gelboë, et Saul incumbebat super hastam suam : porro currus et equites appropinquabant ei,

7et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem : Adsum :

8dixit mihi : Quisnam es tu ? Et aio ad eum : Amalecites ego sum.

9Et locutus est mihi : Sta super me, et interfice me : quoniam tenent me angustiæ, et adhuc tota anima mea in me est.

10Stansque super eum, occidi illum : sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam : et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.

11Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,

Lire 2 Samuel 1 en entier

Commentaires sur 2 Samuel 1

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project