Vulgate clémentine (latin)
2 Rois 19:25-34
25Numquid non audisti quid ab initio fecerim ? ex diebus antiquis plasmavi illud, et nunc adduxi : eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitæ.
26Et qui sedent in eis, humiles manu, contremuerunt et confusi sunt : facti sunt velut fœnum agri, et virens herba tectorum, quæ arefacta est antequam veniret ad maturitatem.
27Habitaculum tuum, et egressum tuum, et introitum tuum, et viam tuam ego præscivi, et furorem tuum contra me.
28Insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas : ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis, et reducam te in viam per quam venisti.
29Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum : comede hoc anno quæ repereris : in secundo autem anno, quæ sponte nascuntur : porro in tertio anno seminate et metite : plantate vineas, et comedite fructum earum.
30Et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum.
31De Jerusalem quippe egredientur reliquiæ, et quod salvetur de monte Sion : zelus Domini exercituum faciet hoc.
32Quam ob rem hæc dicit Dominus de rege Assyriorum : Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam, nec occupabit eam clypeus, nec circumdabit eam munitio.
33Per viam qua venit, revertetur : et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
34Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum.
Commentaires sur 2 Rois 19
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires