Vulgate clémentine (latin)
2 Rois 17:1-6
1Anno duodecimo Achaz regis Juda, regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israël novem annis.
2Fecitque malum coram Domino, sed non sicut reges Israël qui ante eum fuerant.
3Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus, reddebatque illi tributa.
4Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee, quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Ægypti ne præstaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum, et vinctum misit in carcerem.
5Pervagatusque est omnem terram : et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis.
6Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israël in Assyrios : posuitque eos in Hala et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum.
Commentaires sur 2 Rois 17
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires