Vulgate clémentine (latin)
2 Corinthiens 2:12-17
12Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,
13non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam.
14Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco :
15quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt :
16aliis quidem odor mortis in mortem : aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus ?
17non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur.
Commentaires sur 2 Corinthiens 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires