2 Corinthiens 2
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Corinthiens 2:1-4

1Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos.

2Si enim ego contristo vos : et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me ?

3Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere : confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est.

4Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas : non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.

Lire 2 Corinthiens 2 en entier

Commentaires sur 2 Corinthiens 2

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project