2 Chroniques 35
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Chroniques 35:2-6

2et constituit sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini :

3Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israël sanctificabatur Domino, locutus est : Ponite arcam in sanctuario templi, quod ædificavit Salomon filius David rex Israël, nequaquam enim eam ultra portabitis : nunc autem ministrate Domino Deo vestro, et populo ejus Israël.

4Et præparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum, sicut præcepit David rex Israël, et descripsit Salomon filius ejus.

5Et ministrate in sanctuario per familias turmasque Leviticas,

6et sanctificati immolate Phase : fratres etiam vestros, ut possint juxta verba quæ locutus est Dominus in manu Moysi facere, præparate.

Lire 2 Chroniques 35 en entier

Commentaires sur 2 Chroniques 35

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project