2 Chroniques 24
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Chroniques 24:4-16

4Post quæ placuit Joas ut instauraret domum Domini.

5Congregavitque sacerdotes et Levitas, et dixit eis : Egredimini ad civitates Juda, et colligite de universo Israël pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri per singulos annos, festinatoque hoc facite. Porro Levitæ egere negligentius.

6Vocavitque rex Jojadam principem, et dixit ei : Quare tibi non fuit curæ, ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam quæ constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israël in tabernaculum testimonii ?

7Athalia enim impiissima, et filii ejus, destruxerunt domum Dei, et de universis quæ sanctificata fuerant in templo Domini, ornaverunt fanum Baalim.

8Præcepit ergo rex, et fecerunt arcam : posueruntque eam juxta portam domus Domini forinsecus.

9Et prædicatum est in Juda et Jerusalem ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Israël in deserto.

10Lætatique sunt cuncti principes, et omnis populus, et ingressi contulerunt in arcam Domini, atque miserunt ita ut impleretur.

11Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (videbant enim multam pecuniam), ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam quæ erat in arca, porro arcam reportabant ad locum suum : sicque faciebant per singulos dies. Et congregata est infinita pecunia,

12quam dederunt rex et Jojada his qui præerant operibus domus Domini : at illi conducebant ex ea cæsores lapidum, et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini : fabros quoque ferri et æris, ut quod cadere cœperat, fulciretur.

13Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firmiter eam stare fecerunt.

14Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Jojada reliquam partem pecuniæ : de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialæ quoque, et cetera vasa aurea et argentea : et offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadæ.

15Senuit autem Jojada plenus dierum, et mortuus est cum esset centum triginta annorum :

16sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israël, et cum domo ejus.

Lire 2 Chroniques 24 en entier

Commentaires sur 2 Chroniques 24

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project