Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 17:1-5
1Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Israël.
2Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda quæ erant vallatæ muris. Præsidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus.
3Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis : et non speravit in Baalim,
4sed in Deo patris sui : et perrexit in præceptis illius, et non juxta peccata Israël.
5Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat : factæque sunt ei infinitæ divitiæ, et multa gloria.
Commentaires sur 2 Chroniques 17
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires