Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 12:1-3
1Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini, et omnis Israël cum eo.
2Anno autem quinto regni Roboam, ascendit Sesac rex Ægypti in Jerusalem (quia peccaverant Domino)
3cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum : nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Ægypto, Libyes scilicet, et Troglodytæ, et Æthiopes.
Commentaires sur 2 Chroniques 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires