Vulgate clémentine (latin)
1 Timothée 2:8-15
8Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.
9Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa :
10sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.
11Mulier in silentio discat cum omni subjectione.
12Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum : sed esse in silentio.
13Adam enim primus formatus est : deinde Heva :
14et Adam non est seductus : mulier autem seducta in prævaricatione fuit.
15Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.
Commentaires sur 1 Timothée 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires