Vulgate clémentine (latin)
1 Thessaloniciens 5:15-23
15Videte ne quis malum pro malo alicui reddat : sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.
16Semper gaudete.
17Sine intermissione orate.
18In omnibus gratias agite : hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.
19Spiritum nolite extinguere.
20Prophetias nolite spernere.
21Omnia autem probate : quod bonum est tenete.
22Ab omni specie mala abstinete vos.
23Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia : ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.
Commentaires sur 1 Thessaloniciens 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires