1 Thessaloniciens 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Thessaloniciens 3:1-9

1Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis remanere Athenis, solis :

2et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra :

3ut nemo moveatur in tribulationibus istis : ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus.

4Nam et cum apud vos essemus, prædicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis.

5Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram : ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster.

6Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos :

7ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra, per fidem vestram,

8quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino.

9Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum,

Lire 1 Thessaloniciens 3 en entier

Commentaires sur 1 Thessaloniciens 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project