Vulgate clémentine (latin)
1 Samuel 28:8-19
8Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, et abiit ipse, et duo viri cum eo : veneruntque ad mulierem nocte, et ait illi : Divina mihi in pythone, et suscita mihi quem dixero tibi.
9Et ait mulier ad eum : Ecce, tu nosti quanta fecerit Saul, et quomodo eraserit magos et hariolos de terra : quare ergo insidiaris animæ meæ, ut occidar ?
10Et juravit ei Saul in Domino, dicens : Vivit Dominus, quia non eveniet tibi quidquam mali propter hanc rem.
11Dixitque ei mulier : Quem suscitabo tibi ? Qui ait : Samuelem mihi suscita.
12Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna, et dixit ad Saul : Quare imposuisti mihi ? tu es enim Saul.
13Dixitque ei rex : Noli timere : quid vidisti ? Et ait mulier ad Saul : Deos vidi ascendentes de terra.
14Dixitque ei : Qualis est forma ejus ? Quæ ait : Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit.
15Dixit autem Samuel ad Saul : Quare inquietasti me ut suscitarer ? Et ait Saul : Coarctor nimis : siquidem Philisthiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit neque in manu prophetarum, neque per somnia : vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam.
16Et ait Samuel : Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te, et transierit ad æmulum tuum ?
17Faciet enim tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua et dabit illud proximo tuo David :
18quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris ejus in Amalec : idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie.
19Et dabit Dominus etiam Israël tecum in manus Philisthiim : cras autem tu et filii tui mecum eritis : sed et castra Israël tradet Dominus in manus Philisthiim.
Commentaires sur 1 Samuel 28
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires