Vulgate clémentine (latin)
1 Samuel 25:39-44
39Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait : Benedictus Dominus, qui judicavit causam opprobrii mei de manu Nabal, et servum suum custodivit a malo, et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput ejus. Misit ergo David, et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem.
40Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum, et locuti sunt ad eam, dicentes : David misit nos ad te, ut accipiat te sibi in uxorem.
41Quæ consurgens, adoravit prona in terram, et ait : Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei.
42Et festinavit, et surrexit Abigail, et ascendit super asinum, et quinque puellæ ierunt cum ea, pedissequæ ejus, et secuta est nuntios David : et facta est illi uxor.
43Sed et Achinoam accepit David de Jezraël : et fuit utraque uxor ejus.
44Saul autem dedit Michol filiam suam, uxorem David, Phalti filio Lais, qui erat de Gallim.
Commentaires sur 1 Samuel 25
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires