Vulgate clémentine (latin)
1 Samuel 2:7-10
7Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat.
8Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem : ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Domini enim sunt cardines terræ, et posuit super eos orbem.
9Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent : quia non in fortitudine sua roborabitur vir.
10Dominum formidabunt adversarii ejus : et super ipsos in cælis tonabit. Dominus judicabit fines terræ, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu christi sui.
Commentaires sur 1 Samuel 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires