1 Samuel 18
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Samuel 18:1-5

1Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathæ conglutinata est animæ David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam.

2Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui.

3Inierunt autem David et Jonathas fœdus : diligebat enim eum quasi animam suam.

4Nam expoliavit se Jonathas tunica qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum.

5Egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat : posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul.

Lire 1 Samuel 18 en entier

Commentaires sur 1 Samuel 18

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project