Vulgate clémentine (latin)
1 Samuel 1:12-16
12Factum est autem, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus.
13Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Æstimavit ergo eam Heli temulentam,
14dixitque ei : Usquequo ebria eris ? digere paulisper vinum, quo mades.
15Respondens Anna : Nequaquam, inquit, domine mi : nam mulier infelix nimis ego sum : vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.
16Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial : quia ex multitudine doloris et mœroris mei locuta sum usque in præsens.
Commentaires sur 1 Samuel 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires