Vulgate clémentine (latin)
1 Pierre 2:20-24
20Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis ? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum.
21In hoc enim vocati estis : quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus :
22qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus :
23qui cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur : tradebat autem judicanti se injuste :
24qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus : cujus livore sanati estis.
Commentaires sur 1 Pierre 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires