Vulgate clémentine (latin)
1 Rois 9:11-14
11(Hiram rege Tyri præbente Salomoni ligna cedrina et abiegna, et aurum juxta omne quod opus habuerat), tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilææ.
12Et egressus est Hiram de Tyro ut videret oppida quæ dederat ei Salomon, et non placuerunt ei.
13Et ait : Hæccine sunt civitates quas dedisti mihi, frater ? Et appellavit eas terram Chabul, usque in diem hanc.
14Misit quoque Hiram ad regem Salomonem centum viginti talenta auri.
Commentaires sur 1 Rois 9
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires