1 Rois 4
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Rois 4:21-24

21Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terræ Philisthiim usque ad terminum Ægypti : offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus.

22Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similæ, et sexaginta cori farinæ,

23decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium.

24Ipse enim obtinebat omnem regionem quæ erat trans flumen, a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum : et habebat pacem ex omni parte in circuitu.

Lire 1 Rois 4 en entier

Commentaires sur 1 Rois 4

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project