1 Rois 22
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Rois 22:19-25

19Ille vero addens, ait : Propterea audi sermonem Domini : vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris :

20et ait Dominus : Quis decipiet Achab regem Israël, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad ? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter.

21Egressus est autem spiritus, et stetit coram Domino, et ait : Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus : In quo ?

22Et ille ait : Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus : Decipies, et prævalebis : egredere, et fac ita.

23Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum.

24Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michæam in maxillam, et dixit : Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi ?

25Et ait Michæas : Visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut abscondaris.

Lire 1 Rois 22 en entier

Commentaires sur 1 Rois 22

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project