1 Rois 18
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Rois 18:13-16

13Numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum interficeret Jezabel prophetas Domini, quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos et quinquagenos, in speluncis, et paverim eos pane et aqua ?

14et nunc tu dicis : Vade, et dic domino tuo : Adest Elias : ut interficiat me ?

15Et dixit Elias : Vivit Dominus exercituum, ante cujus vultum sto, quia hodie apparebo ei.

16Abiit ergo Abdias in occursum Achab, et indicavit ei : venitque Achab in occursum Eliæ.

Lire 1 Rois 18 en entier

Commentaires sur 1 Rois 18

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project