Vulgate clémentine (latin)
1 Rois 15:21-33
21Quod cum audisset Baasa, intermisit ædificare Rama, et reversus est in Thersa.
22Rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam, dicens : Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides de Rama, et ligna ejus, quibus ædificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Benjamin, et Maspha.
23Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universæ fortitudines ejus, et cuncta quæ fecit, et civitates quas exstruxit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Verumtamen in tempore senectutis suæ doluit pedes.
24Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Josaphat filius ejus pro eo.
25Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Israël anno secundo Asa regis Juda : regnavitque super Israël duobus annis.
26Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël.
27Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiæ de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quæ est urbs Philisthinorum : siquidem Nadab et omnis Israël obsidebant Gebbethon.
28Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda, et regnavit pro eo.
29Cumque regnasset, percussit omnem domum Jeroboam : non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus donec deleret eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiæ Silonitis,
30propter peccata Jeroboam, quæ peccaverat, et quibus peccare fecerat Israël : et propter delictum quo irritaverat Dominum Deum Israël.
31Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quæ operatus est, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ?
32Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israël, cunctis diebus eorum.
33Anno tertio Asa regis Juda, regnavit Baasa filius Ahiæ super omnem Israël in Thersa, viginti quatuor annis.
Commentaires sur 1 Rois 15
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires