Vulgate clémentine (latin)
1 Rois 15:2-10
2Tribus annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Maacha filia Abessalom.
3Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quæ fecerat ante eum : nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.
4Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Jerusalem, ut suscitaret filium ejus post eum, et statueret Jerusalem :
5eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ, excepto sermone Uriæ Hethæi.
6Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam omni tempore vitæ ejus.
7Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Fuitque prælium inter Abiam et inter Jeroboam.
8Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David, regnavitque Asa filius ejus pro eo.
9In anno ergo vigesimo Jeroboam regis Israël regnavit Asa rex Juda,
10et quadraginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Maacha filia Abessalom.
Commentaires sur 1 Rois 15
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires